PINNICUM seu PINNINUM

PINNICUM seu PINNINUM
PINNICUM seu PINNINUM
Graece Πιννικὸν seu Πίννινον, aliquando pro margarita, ut vidimus supra, in voce Pinna: nonnumquam pro lanugine, qua pinnae comant, quamque vellus marinum vocat Tertullian. de Pallio, c. 3. Graeci etiam πίννινον ἔριον et πιννικὸν dicunt. Unde πιννινόττιχα πρόβατα apud Constantinum, de Thematibus, oves, quae marino velleri similem lanam habent: Καὶ ἕτερα χρυςίζοντα ἔχοντα τοὺς μαλλοὺς οἱονεὶ πεννινότριχας χίλια, ὁποῖον φημίζουςε τὸ χρυσοῦν δέρας ἐκεῖνο τὸ περιβόητον. Nam huius pinnici velleris color aureus: unde et puellae crinibus suis illud immiscebant, ut magis flavi parerent. Pifides de pinna,
Πίννη δὲ ποιεῖ καὶ τριχῶν βλάςτην ξενην.
Ω῾ς ἐξ ἀραχνῶν ςυμφυῶν τῶ ἐγκάτων.
Η῟ς ἡ φεραυγὴς καὶ χλιδῶςα λεπτότης,
Ξανθοῖςι πλοχμοῖς ενδεθεῖςα παρθένων
Σπαργῶντας αὐταῖς μαςτροπέυει νυμφέους.
Pinna autem facit etiam pilorum germen mirabile:
Ac si ex aranearum visceribus produceret:
Cuius lucida et delitiosa tenuitas
Flavis cincinnis illigata virginum,
Prurientes in eas conciliat procos.
Nebatur autem ut lana, et ex ea vestes conficiebantur. Idem Arrianus, quem supra in Pinna laudavimus: Ε᾿ν ἑνὶ τόπῳ ἐριονεῖται παῤ ἀ κτὴν τῆς Η᾿πιοδώρου ςυλλεγόμενον Πιννικὸν. φέρονται γὰρ ἐξ αὐτῆς ἐςθῆτες ςινδόνες ἀβεργερέιτιδες λεγόμεναι, ubi ἐριονεῖςθαι est in lanae modum neri. Vide quoque Procopium de adificiis Iustiniani. Sed et ad ellychnia fuisse adhibitam Talmudici docent, tract. de Sabbatho, c. 2. Lucernas die Sabbathi non accendunt cedri muscô, nec stupâ lini, neque τῶ calch seu colcha, quod bochartus interpretatur
pinnicum. Marsupium quoque iagens cum assutis e pinna fimbriis nobilem quendam Virum sibi ostendisse, testatur Casaubonus, in Athenaeum, l. 3. c. 11. etc. Cur autem pinna et aurea eius lana, Talmudidis calch vel colcha nuncupetur, hanc adfert rationem Vir magnus, quod apud Colchos, ad Orientalem Oceanum habitantes (a Colchis illis πολυθρύλλήτοις diversos) hodie Cochin, multa sit pinnici piscatio. Ptol. l. 1. c. 7. in descript. Indiae intra Gangem, Καρέων εν κόλπῳ Κολχεκῷ, εν ῳ κολύμβηςις πινικοῦ, Careorum regio in sinu Colchico, in quo pinnici piscatio. Arrianus, in Periplo, Α῎λλη παρῆκε χώρα etc. ἡ Παραλίω λεγομένη, πρὸς ἀυτὸν τὸν Νότον, εν ᾗ καὶ κολύμβηςις ἐςτιν, ὑπὸ τὸν βαςιλέα Πανδίονα, πιννικοῦ, καὶ πόλις ἡ λεγομενη Κόλχοι, Alia sequitur regio ad Austrum spectaus Paralia (seu littorea) dicta, in qua pinnici est piscatio sub Rege Pandione, et urbs Colchi dicta. Et paulo post de Comari (hodie Comorini) regione Colchis proxima, Α᾿πὸ δὲ τοῦ Κομαρεὶ ἐκτέινουςα χώρα μέχρι Κόλχων, εν ᾗ κολύμβηςις τοῦ πιννικοῦ ἐςτιν, ἀπὸ δὲ κατακριςίμων κατεργάζεται, A Comari regio quaedam ad Colchos usque porrigitur, in qua margaritarum (seu pinnici) est piscatio, cuicapite damnatioperam navant, etc. Muscosum hoc porro lanosum que pinnae capillitium, quod Graeci ἔριον, Latini vellus et lanam appellant, doctissimis huius aevi hominibus byssum placuit appellari, atque etiam nunc byssum marmum vocare non desinunt, decepti locô Aristotelis, Histor. l. 5. c. 15. ubi βυςςὸς potius βυθὸς, i. e. fundus maris, qui fere pinnarum naturalis locus est. Nec byssus lana est, sicut pinnicum, sed linum, etc. Vide Salmas. ad Tertulliam, loc. cit. qui sic habet integer. Nam et de mari vellera, quô muscesae lanositatis lautiores (princeps editio plautiores praefert, i. e. πλατύτεραε, quales pinnae et omnes margaritiferae, quaeque diptychae sunt) comant. De hac autem lana pinnae Graeci vetustiores nihil scripsêre, nec eius meminêre ulli, ante Iubam et Androsthenem, qui pares aut suppares certe fuerunt. De ea saltem apud Ctesiam nihil extabat, nec apud eos, qui scripserunt de rebus Alexandri, quos Strabo et Diodorus diligenter evolverant. Talmudici vero doctores, qui Babylone degebant, de mercibus Indiae sui temporis poruerunt citius edoceri, quam Graeci. Unde et margaritae, in Graecia diu ignotae, a Iobo et Salomone disertis verbis celebrantur: atque ipsum nomen peninim videtur ex pinnae factum, translatô concliae nomine ad
gemmam in eo inclusam. Sam. Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. c. 45. E' quo et pauca haec addenda: Et hoc est, quod pinnam hirsutam et villosam describunt prisci Auctores. Androsthenes in παράπλῳ Indiae, apud Athenaeum, l. 1. c. 13. ubi de concha margaritifera, Indis Berberi, Οὐ διέγλυπται δὲ, ἀλλὰ λεῖον τὸ ὄςτρακον ἔχει καὶ δαςύ, Non est sculpta, sed laevem habet testam et hirsutam, i. e. villosam quidem, sed minime striatam aut inaequalem, aut scrabam asperamque, ut vulgaria ostrea. Unde Plinius quoque, l. 9. c. 35. hirsutam echinerum modô, nempe marinorum, qui Arilloteli βρύττος, vocat (a quibus bryttis villosis dici βρυττίνην ἀμοργὸν, i. e. bryttinum byssum, in Cratini Malthacis recte conicit Salmas. quamvis aliter accipiat Hesychius) atque cum his pinnam confert, qui etiam ob id ipsum conchas quasdam crinitas, ac crispas esse dixerat, c. 33. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”